- ISSUS
- ISSUSurbs inter Syriam, et Ciliciam, ubi Alex. Darium primo vicit; dieoque Nicopolis ab eo dicta est: Episcopal. sub Archiep. Tarsensi. Ptol. tamen Nicopolin diversam facit ab Isso, uti revera est. Xenoph. l. 1. Α᾿ναβάσ. Diod. Sic. l. 17. Et P. Mela l. 1. c. 13. Isson ingentem urbem; strabo vero l. 14. p. 676. πολίχνιον oppid. cum statione vocat. Steph. autem, Ι᾿ςςὸς, πόλις μεταζὺ Συγίας καὶ Κιλικίας, εν ᾗ Α᾿λέζανδρος Δαρεῖον ενίκησεν. Hic Cic. postea, castra habuit, seteste, Ep. ad Attic. l. 5. c. 20. Castra paucos post dies habuimus ea ipsa, quae contra Darium habuerat apud Issum Alex. quem et aras ibidem collocâsse discimus ex eodem Cic. Ep. Fam. 15. Nunc Laiazzo, urbs Ciliciae, ad mare Mediterr, et Issicum sin. hinc Golfo di Laiazzo, prope montem Amanum. Differc a Nicopoli, a qua 15. mill. in Occ. abest, 35. ab ostio fluv. Pyrami in Ort. 56. a Zeugmain Occas. 60. ab Antiochia in Bor. Baudr. HInc Issicus sinus, civis Issaeus. Steph.Plin. l. 5. c. 27. et l. 6. c. 2. Ceterum, Sinus is alias Pamphylius dicitur, cuius ad Occid, terminus Patara prom. Apud Plin. ut supra ubi naturam Tauro monti opposuisse hinc Phoenicium mare, hinc Ponticum, quae ex adverso sunt opposita, ait, per Phoenicium intelligit Issicum, sinum qui Cilicium, Pamphylium et Lyciacum comprehendit, Salmas. ad Solin. p. 787.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.